Evangelium Secundum Joannem*

Caput 8: Versus 1

Jesus autem.Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quae est in monte Oliveti.Mystice: Signat altitudinem misericordiae, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novae lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisaei de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam praedicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est verae justitiae:Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat.Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.
(* Traductions européennes)